

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 5: Versus 17
Si enim.[AMBR.]Mors regnavit, non regnat, quia qui per legem, etc., usque ad non enim generalis damnatio vel justificatio in omnibus.Per unum regnavit,etc. Quia quas vires in illo habuit, in omnes posteriores exercuit, quorum materia fuit: sicut et culpa, quae ejus solius fuit; in omnes transfusa est.Multo magis,etc. Quia aeternaliter, cum in eis regnaverit mors temporaliter et cum fine.